Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 30 Cic. Luc. 32 () >>Cic. Luc. 34

31ad rerum igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et istam κατάλημψιν, [Note] quam ut dixi verbum e verbo exprimentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius) tum etiam propter usum. quocirca et sensibus utitur et artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua

-- --

re una vita omnis apta sit. [Note] Ergo i qui negant quicquam posse oonprendi haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae, vel potius etiam totam vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo. ut difficile sit de temeritate eorum perinde ut causa postulat dicere.

32Nec vero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid velint. interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi, si ea quae disputentur vera sint tum omnia fore incerta, respondent: 'quid ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo veritatem ut ait Democritus penitus abstruserit'. [Note] alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus. Volunt enim (et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri) probabile aliquid esse et quasi veri [Note] simile, [Note] eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.

ch. 11



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 30 Cic. Luc. 32 () >>Cic. Luc. 34

Powered by PhiloLogic